- OSIRIS
- OSIRISIovis fil. ex Niobe Phoronei filia. Argivis imperavit: sed subditis subiratus fratri Aegialeo regnum tradidit, profectus in Aegyptum est, quam legibus egregiis instructam, Rex tenuit. Iûs maritus, quae et Isis dicta, varias artes Aegyptios docuit, unde uterque pro Deo incolis. Tandem discerptus a suis inimicis, in bovem transformatus fingitur, praecipuae non apud veteres modo Aegyptios, sub nomine Apidis et Serapidis, sed et hodiernos Indos, venerationis. Vide Alex. Rossaeum, in Mystagogo Poetico, et de Valle, Itiner. tom. 4. Huius nomine non solum Sol intelligebatur, apud Aegyptios, verum etiam Dionysius sive Bacchus. Iuppiter quoque pater, iustus et dux, quique una cum Anubi Gigantes ex Italia expulisse legitur. Quibusdamvirum beatum significare videtur, et proinde rectissime derivari, ab Aschre, beatus, et Isch, vir. Aliis Aegyptiacum placet etymon. Scribit enim Plutarch. Os apud Aegyptios designare multum et ἴριν oculum, l. de Is. et Os. quod etiam approbat Eusebius, cui propterea, ut Dionysius, πολυόφθαλμος dicitur. Idque com Solis significato probe congruit. Eadem ratione iustum esse dixerunt. Quid ita? Annon Orpheus affirmat Solem esse δικαιοσύνης ὄμμα? Annon Theologi veteres Iustitiam prodiderunt e medio Solis throno per cuncta propagari, omniaque dirigere? Ex Plutarchi libro etiam colligitur, Osirim Nilum vocari, et nigrô fuisse corporis colore: et Hellanicô teste, Ο῎σιριν appellatum a sacerdotibus, propriô vero nomine Arsaphen dictum, quod Plutarch. tamen parum probat, qui et eum nomen accepisse ait, ἐκ τοῦ ὁσίου ἱεροῦ, ex sacro sancto. Hinc Suidas, Deum hunc alii Iovem esse dixerunt, alii Nilum, propter modium, quod in capite habet, et cubttum, mensuram aquae scilicet. Plinio, Pan, Serapis, et Ammon dicitur. Cultus tandem et Romae fuit, pluresque ei aedes et templa exstructa fuisse ex P. Victoris, et Onuphrii Panvinis descriptionibus 14. Regionum urbis apparet. Columnae eius, teste Diodorô, huiusmodi fuit inscriptio: Πατὴρ μὲν ἐςτί μοι Κρόνος, νεώτατος θεῶν ἁπάντων. Εἰμὶ δὲ Ο῎σιρις ὁ βασιλεὺς, ὁ ςτρατεύσας ἐπὶ πᾶσαν χώραν, ἕως εἰς τοὺς ἀοικήτους τόπους τῶ Ι᾿νδῶν, καὶ τοὺς πρὸς Α῎ρκτον κεκλιμένους μέχρις τῶ τοῦ Ι῎ςτρου ποταμοῦ πηγῶν, καὶ πάλιν ἐπὶ τἄλλα μέρη ἕως Ω᾿κεανοῦ. Εἰμὶ δὲ ὑιὸς Κρόνου πρεσβύτατος, καὶ βλαςτὸς ἐκ καλοῦ τε καὶ ἐυγενοῦς, σώου σπέρματος, συγγενὴς ἐγεννήθην ἡμέρας, καὶ οὐκ ἔςτι τόπος εἰς ὃν ἐγὼ οὐκ ἀφῖγμαι, διαδοὺς πᾶσιν ὧν ἐγὼ ἐυεργέτης ἐγενόμην. Agriculturam Aegyptios docuit, quod beneficium occasio procul dubio fuit, quamobrem pro Deo cultus sit. Tibull. l. 1 el. 7. v. 29.Primus aratra manu sollerti fecit Osiris,Et teneram ferrô sollisitavit humum.Primus inexpertae commisit semina terrae,Pomaque non notis legit ab arboribus.Hic docuit teneram palis adiungere vitem,Hic viridem durâ caedere falce comam.Suidas, Ο῎σιρις. Τοῦτον οἱ μὲν λέγουσιν εἶαι τὸν Διονύσιον, οἱ δὲ, ἄλλον, ὃν ὑπὸ Τυφῶνος δαίμονος ἐσπαράχθαι, καὶ μέγα πένθος γενέςθαι τοῖς Αἰγυπτίοις, ακὶ τοῦ σπαραγμοῦ μνήμην ποιεῖςθαι ἐπὶ πάντα τὸν χρόνον. Typhon ille frater eius fuit, Diodor. Sic. l. 1. Φασὶ γὰρ νομίμως βασιλεύοντα τῆς Αἰγύπτου τὸν Ο῎σιριν ὑπὸ Τυφῶνος ἀναιρεθῆναι τοῦ ἀδελφοῦ, βιαίου καὶ ἀσεβοῦς ὄντος. Eius meminit Iuvenal. Sat. 8. v. 29.Exclamare libet populus, quod clamat OsiriInvento. ——— ———I. e. non minori laetitiâ, quam Aegyptii exsultant, ubi invenerint Apim bovem, qui Osiridem, i. e. frumenti Sationem repraesentet, exclamantes ἕυρηκαμεν, συγχαίρομεν. Athenagoras Orator in legatione pro Christianis. Per hunc iurare solebant veteres, Horat. 1. Ep. 18. v. 60.——— Licet illi plurima manetLacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim,Credite, non ludo. ——— ———Non praetermittendum est hôc locô, quod de Osiride habet Mercurius ille Trismegistus, in τῇ Κόρῃ τοῦ Κόσμου. Osiris ibi σωμάτων ἑκάςτου ἔθνους ἡγεμὼν, καὶ ἰχύος, καὶ ῥώμης καθηγητὴς appellatur, nominibus puta, quae ad eum proprie apud Aegyptios spectabant. Eum nempe corporum, adeoque itinerum, uniuscuiusque gentis, virium item ac roboris ductorem esse, sive ducem obtendebant Hierophantae. Nic. Lloydius. vide plura de Osiride, apud Selden. l. de Diis Syris, Marshamum Canone Chronico Sec. I. ubi eum eundem cum Mene seu Chano facit, et in voce Apis. Addo hîc saltem. Sane Sol fuerit, inquit Voss. de Philos. c. 6. §. 11. si Ο῎σιρις idem est, quod Σείριος, ut Graeci vocem truncârint, quasi princeps syllal a illis haud aliud esset, quam articulus, quod quidam volunt: Hesiodo enim, si Proclo credimus, Σειρ´ιος Sol dicitur. Unde supra Serapidem, qui Osiris est, magnus collocatus est Oculus absque palpebris semper apertus, hieroglyphicum solis, qui Mundi oculus esse perhibetur, in Lucerna Aegyptiorum veteres ritus repraesentante, apud Fortum. Licetum de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 118. ubi Columnam sepulchralem Osiridis, cuius meminit Diodor. Sic. l. 1. c. 2. erudite explicat. Horum tamen sententiae obstare videtur, quod Plut. l. de Osiride dicat Aegyptiis Νεῖλον εἶναι τὸν Ο῎σιριν, Nilum esse Osirsdem: neque id. Aegyptiorum vulgo, sed, ut ait, Sapientibus Sacerdotum, qui non tantum Nilum Osirin nominant, sed simpliciter principium et vim omnem humisicam. Cum quo convenit, quod eundem esse dicant Διόνυσον, sive Liberum Patrem, ut idem tradit. Ac Athanas. quoque contra Gentes, et Iul. Firmicus de err. profan. Relig. testantur, aquam divinô honore maxime affici ab Aegyptiis: quod cur factum sit, facile videt, qui cogitat in Aegypto non pluere, eoque a Nilo omnem Regionis pendere fecunditatem. Ita ergo per Osiridem, sicut et per Cererem ac Saturnum, non personae signabuntur, sed tres res naturales, a quibus productio est frugum, et omnium plantarum, nempe terra, humor et tempus: quô factum, ut Agricultura, vel saltem fruges serendi Ars, in Italia, a Saturno: in Graecia, a Cerere, in Aegypto ab Osiride coepisse fingatur. Plurima eius, in Aegypto simulacra fuisse, eo quod Isis frustum quodque, ita ut inciderat, humaverit, testatur Plut. l. cit. de Iside et Osiride. Vide nerum Licetum de Lucernis l. 6. c. 61. et de corona Osiridis ex loto Paschalium coron. l. 3. c. 13. plura vero hanc in rem apud Gerhard. Iohann. Vossium de Orig. et progressu Idololatriae l. 1. c. 27. ubi ei inter alia, Osiris sive Mitsraim, filius chami, Diodoro idem, qui Graecis Διόνυσος vocatur, illius opus, ex quorundam sententia, Thebae Aegyptiae; ex omnium vero opinione, Iovis Ammonis templum: inventum, praeter alia hedera, quae hinc Osiridis herba dicta: c. 30. ubi eidem Osiris tertius, idemcum Arabico Libero, in quo Moses expressus: et l. 2. c. 40. ubi illi Osiri: Aegyptiorum idem, qui Phoenicum Adoni, Phrygum Attis, et Graecorum Liber: Osirdiisquestella Aegyptiis, quae Graecis Iovis c. 32. et c. 74. ubi de eius nigredine quâ effingebatur, et etymo, quaedam addit. OSISMI Caesari l. 2. Bell. Gall. c. 34. Osismii, Pomponio l. 3. c. 2. etPlinio l. 4. c. 18. populi Galliae Celticae in ultimo recessu Britanniae minoris, ad Boream, quorum tractus adhuc Osismer, teste Bertrandô Argentaeô, dicitur. Timios vocat Pythaeas apud Strabonem, qui eos quoque Stsmios appellat. Ibi nunc Dioeceses Trecorensis et Leonensis. Eorum urbes fuêre, vorganium caput eorum, vulgo le Quioudet castrum, Staliocanus portus, S. Paul. de Leon, et Brivates, Brest, Baudrandus. Caesar supra memoratus numerat eos, inter maritimas civitates, quae Oceanum attingunt, atque inter socios belli Venetici, inter Unellos et Curiosolitas, l. 2. c. 34. et l. 3. Comm. c. 9. cum quibus, ut et Rhedonibus, sena milia armatorum, Vercingetorigi contulerunt, l. 7. c. 75. Plinius secundus loc. cit. in Lugdunensi Gallia, inter Abrincatuos ac Ligerim eos ponit; Claud. Ptolemaeus eos in eadem Gallia ultimos usque ad Gobaeum promontor. facit, quia in ora Oceani Aremorici ad Occidentem versa sunt ultimi. Oxismi quandoque, et Oximenses quoque dicuntur; unde factum, ut pro Oximis prope Saios facile a quibusdam haberentur. Illorum urbs Vorganium Ptolem. Vorgium, tabulae Peutingerianae, ubi Maurorum Osismiacorum praesidium sub praefecto fuisse, indicat Notitia Imperii Romani. Civitas Ossismorum quandoque vocitatur. Hanc apud Bertr. Argentaeum, Britannicô nomine, Cozqueoudet, h. e. urbem veterem appellari, tradit Samson: quâ ante multa saecula dirutâ, ex eius antiqua dioecesi ac unica sede, tres esse factas, nimirum Leonensem, Trecorensem ac Bricorensem, melius Briocensem, S. Pol de Leon, Treguier, et S. Brieu, sed de ista urbe veteri, quam Albertus Lexobiam quoque vocat, nil apud graves auctores reperitur. Et, regnante quidem Carolô Calvô, ex Monasterio S. Brioci sedem Episcopalem factam esse constat, a Nomenoio Regulo Brittonum, in Osismiis: At civitatis Osismiorum nomine utra designetur, Tregorensis, a qua Episcopus, cui ibi sedes, nomen habet, (Treguer, aut Land triguier,) an Leonensis (S. Paul de Leon) et utra alteram vetustate praecedat, haud facile dictu est, Hadr. Vales. Notit. Galliae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.